monumenta.ch > Plinius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 95
{XXIV} Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motu, qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius fieret moverenturque et eae, quas putamus adfixas, ideoque ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur, sed an omnino aliquae transirent moverenturque, item an crescerent minuerenturque, caelo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet, inventus esset.